CP 158, 13

From Waalt

CP Volume 158 Folio 13-14

HMC Vol 1 Page 158 Number 584

Haynes, Page 215 Number 194

Transcribed by Samuel Haynes in “A Collection of State Papers . . . 1542 to 1570” London, 1740

24 Dec 1559 The King of Spain to the Queen of England

PHILIPPUS Dei Gratiâ, Rex Hispaniarum, utriusque Siciliæ, Hierusalem, &c. Serenissimæ Principi Dominæ Elizabeth, Angliæ, Franciæ, & Hiberniæ, Reginæ, Fidei Defensori, &c. Sorori & Consanguineæ nostræ Charissimæ salutem & felicitatem.

From the Original.

Cum Nobis tam sit perspectus fraternus amor & mutua benevolentia, quâ serenitas vestra nos, nostraque omnia prosequitur, non accidit animo nostro novum quod ex ejus literis (quas 3 Octobris ad nos dedit) intelleximus, Serenitatem scilicet vestram eo nuncio, quod nostrum in hæc Regna felicem appulsum significavit, non parvâ lætitiâ affectam fuisse. Debet enim hoc serenitas Vestra nostræ in eam propensæ Voluntati: Debet etiam sibi ipsi, cui omnia prospera & felicia nunquam non desideravimus; pro eâque Amoris significatione, quâ Cæsaream Majestatem, Avunculum Nostrum Charissimum, & nos omnes qui ei consanguinitatis Vinculo tenemur, amplectitur, (cum non possimus habere) eidem Serenitati vestræ gratias agimus ingentes, relaturi ubi se dederit occasio. Verum enimvero cum ex eisdem literis videamus serenitatem vestram in eodem proposito hærere, ut Matrimonii contrahendi deliberationem differre adhuc velit; nobisque non sint minori curæ Serenitatis Vestræ Res omnes, & istius Regni commoda, quam postulare videtur noster in serenitatem vestram Amor, & ea Benevolentia quâ istius Regni subditos, (dum ibi fuimus) prosequebamur, (quorum in nos merita non possumus oblivisci,) & Antiqua confœderatio & Amicitia, qua nobis & Dominiis nostris cum isto Regno, a Majoribus nostris incepta, intercedit, non possumus nos continere, quin eidem serenitati vestræ syncere & ex animo significemus, hanc ejus deliberationem, sibi, ac rebus suis parum convenientem, isti Regno noxiam, & magnorum incommodorum fomitem nobis videri, nisi serenitas vestra eum Consortem laborum brevi sibi deligat, qui rebus communibus unà cum serenitate vestrâ consulere, & ab iis muniis, quæ solos viros decent, eam liberare queat. Quod si, in Illustrissimum Carolum Archiducem Austria, Partruelem nostrum charissimum, id caderet, nihil in præsentia nobis evenire poss gratius, nihilque magis studium nostrum erga serenitatem vestram, & istius Regni amplitudinem, accenderet: Quod a serenitate vestrâ, cum id tam verè cupiamus, mutuaque Charitas & Benevolentia ad id procurandum nos impellat, nolumus ullo pacto desperare. Quamobrem serenitatem vestram enixe rogamus, ut Oratori isthic nostro de his Agenti eam fidem, quam nobis ipsi, præstare velit. Quæ vero idem Orator de prædicti Archiducis in istud Regnum ingressione, nomine nostro, cum Serenitate vestrâ egit, quodque illi Serenitas vestra respondit, accepimus. Et si res Filium nostrum unicum attigisset, sine ullâ morâ de ejus discessu egissemus, quod certo speraremus eum a Serenitate vestrâ multis Benevolentiæ signis excipiendum fore: Verum, cum id negotii Serenissimum Cæsarem Avunculum nostrum attingat, idque ex ejus pendeat voluntate, (quod in nobis erit) ad ipsum scribemus ut Serenitatis vestræ animum intelligat, & Amicitia inter nos mutua indies coalescat, nec ulla detur occasio sinistre de eâ judicandi; quod omni studio & diligentia curabimus. Deus Opt. Max. Serenitatem vestram diu fortunet.

Toleto, 24 Decembris 1559. Serenitatis Vestræ Bonus Frater & Consanguineus,

Philippus. G. Perezius.

Serenissimæ Principi Dominæ Elizabeth, Angliæ, Franciæ, & Hiberniæ Reginæ, Fidei Defensori, sorori & consanguineæ nostræ Charissimæ.