CP 154, 33.

From Waalt

The Cecil Papers at Hatfield House

CP Volume 154 Folio 33
HMC Volume 1 Page 283 Number 938
Haynes Page 405 Number 407

Transcribed by Samuel Haynes in “A Collection of State Papers . . . 1542 to 1570” London, 1740

12 Oct 1563 Christopher Mundt, her Majesty's Agent in Germany, to Secretary Cecill

From the Original.

NONA die Octobris literas Magnitudinis tuæ ad me missas ex Windesor vicesima quinta Augusti, Clarissime Domine Secretarie, tandem accepi: Suspicor eas Antwerpiæ tam diu retentas fuisse, jam enim antechac aliquoties simili diligentia usi sunt. Eodem die unas quoque accepi a Joanne Abelo mercatore Londonensi datas in Erith prope Gravesendam vicesima quinta Septembris: Intererit ut Magn, tua famulos D. Gresham officii & diligentiæ admoneat. Pro ea causa tentanda, cujus Magn. tua in præsentibus meminit, nullam hoc tempore expeditiorem rationem video, quam ut apud Ducem Wirtembergicum, sumpta occasione ex illius ipsius sermonibus, quos ille mecum habuit anno sexagesimo in suis ædibus Stutgardiæ, quasi obiter & incidenter habitos sermones in medium & deliberationem reducam: Cujus si idem studium ad hanc causam promovendam sensero, pollicebor me quoque apud Magn. Tuam hanc deliberationem denuo renovaturum. Si vero eum secus adfectum sensero, ego quoque me reprimam. In summa, consilium ex re præsenti capiam. Comes Georgius ab Helsensteyn aptissimus esset in hac causa actor, ut actionem nuper a se intermissam repeteret. Verum is cum Cæsare modo est, qui una cum filiis Viennæ moratur: Vienna autem distat hinc plus centum milliaribus Germanicis. Ab aliis quoque Cæsarianis Consiliariis aliquoties conventus sum pro hac causa sollicitanda: Verum hi omnes longissime modo hinc absunt. Hujuscemodi heroicæ conjunctiones, ex quibus multorum populorum & regnorum salus dependet, per manum Domini reguntur, cujus est orbis terrarum & omnes inhabitantes eum. Vicesima nona Septembris novissimas hinc ad Magn. tuam dedi literas per famulos D. Gresham, ex quibus quid equidem in hac causa optem & percupiam animadvertere poteris. Aliquot modo principes, Wirtenbergicus, Bipontinus, Badensis, & quorundam aliorum Oratores, modo convenerunt non longe a ducatu Wertenbirgico: Ego aliud simulans apud Ducem me insinuabo, ad quem cras divino auspicio fretus proficiscar. Optime interim Magn. tua valeat. Argentina, 12 Octobris 1563. Christophorus Mundt.

To the Right Honorable Sir William Cecill Knight, one of the Privie-Consell and Secretarie to the Queen's Majestie